monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 5. <<<     >>> 7.

6.

1 Dominus noster Iesus Christus iudicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem.
2 Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores.
3 Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit.
4 Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior.
5 Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat.
6 Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur.
7 Ita ergo Christi beneficia et incentiva virtutis et praemia sunt.